

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 6: Versus 17
Et descendens,etc. Electurus apostolos Dominus in montana subiit; turbas docturus ad campestria redit, quia non nisi in humili turbae Christum videre sufficiunt, et raro invenitur quod vel turba Dominum ad altiora sequatur, vel quispiam debilis in monte curetur, sed exstincta febre libidinum et succensa luce scientiae, pedetentim quisque subiit culmen virtutum.Maritima.Non a proximo mari Galilaeae, quia hoc non miraculi loco ponunt, sed a mari magno cognominatur. In quo etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Sed quia sunt civitates gentium, consulte nominatim ponuntur, ut quanta sit virtus Christi intimetur, quae etiam exteras civitates excitat.